| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XIICredamus
hoc, Sex. Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. Si debuisset,
Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non
paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente sine
controversia. Anno et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis
fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas.
Quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia
sic dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |