| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XIIIQuid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? verum tamen petat; audiamus. De rationibus et
controversiis societatis volt diiudicari. Sero,
verum aliquando tamen; concedamus. "Non," inquit, "id ago, C.
Aquili, neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius.
Utatur sane; non peto." Quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis
dixisti ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit
obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis
omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique
vocem accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |