| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XVIItaque maiores nostri raro id accidere
voluerunt, praetores ut considerate fieret comparaverunt. Viri boni cum palam
fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc
descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe
inlusi ac destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius bona
proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt
commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit
perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni
faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi
nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |