| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XXIIIEtenim si ex edicto possedisti, quaero cur
bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone
fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater
aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes
alienissimi et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite
improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet; |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |