| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XXVTum mihi Roscius
et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret,
tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis
commoveret - etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui
in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo
non accedat - verum tamen: "Quid? si," inquit, "habes eius modi
causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut
summum triduo DCC milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra
Hortensium contendere?" |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |