| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XXVIIOmnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut
perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate
contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto.
Sponsio quae in verba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS BONA P. QUINCTI
POSSESSA NON SUNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter
possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione
vicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QUI
EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT. De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais
enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi
praecepta dat. EOS ITA VIDETUR IN
POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QUOD IBIDEM RECTE CUSTODIRE POTERUNT, ID
IBIDEM CUSTODIANT; QUOD NON POTERUNT, ID AUFERRE ET ABDUCERE LICEBIT. Quid tum?
DOMINUM, inquit, INVITUM DETRUDERE NON PLACET. Eum ipsum qui fraudandi causa
latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus
suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |