Ad
Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci
quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. Quaeritur etiam nunc quis
eum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus
ut eius bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem. At qui ei venit in
mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omino numquam viderat? Soletis,
cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: Necesse est
aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique
produntur. Hic
nihil est quod suspicione occupetis.
Non enim ego ita disputabo: Veri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum
detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos
veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere
atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam
contulerunt.
Haec possum omnia vere dicere, sed in hac
causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona
Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem acceperit
oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? Qui sunt igitur in istis
bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo
dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae
tulerunt?
Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. Si nihil
in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono
tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne
satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris
aliquid haberi? Cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur
quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet?
Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita
concessisse?
|