Venit in
decem primis legatus in castra Capito. Vos
totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi
intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque
integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum
optimum esse eum iudicatote.
Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum
consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res
agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem
amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere, hos qui simul erant
missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam
ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare,
cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad
Sullam intercludere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam
legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis
cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re
certa spem falsam domum rettulerunt.
In privatis rebus si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui
quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, eum maiores summum
admisisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum est iudicium non
minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse
non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui
laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat
vitae societatem. Non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re
magis utilis. Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis
gubernetur.
Quid recipis
mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te
offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus offici quod
te putas sustinere posse; quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves
sunt.
|