Quid igitur? Chrysogonus suine malefici occultandi causa
quaestionem de eis haberi non volt? Minime, iudices; non in omnis arbitror
omnia convenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi
suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit dicere. Meministis me ita
distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio
est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid malefici,
sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam gratiam
potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse
et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari
oportere.
Ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, cum caedes facta sit,
adfuisse, eum cupere verum inveniri; qui id recuset, eum profecto, tametsi
verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. Dixi initio,
iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac
necessitas ipsa cogeret. Nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum
multis cum argumentis dici potest. Verum
ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita
sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum,
ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
|