. .
. aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in
Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.
Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa rus amoenum
et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et
propinquum. Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa
illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret
audiebant fundum venire arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid
stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud
illum putatis esse? Tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in
turba et rapinis coacervari una in domo potuit. Familiam vero quantam et quam
variis cum artificiis habeat quid ego dicam?
Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium
causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque
conviviis tota vicinitas personet. In hac vita, iudices, quos sumptus
cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo,
in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac
deversorium flagitiorum omnium.
Ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet
cum magna caterva togatorum videtis, iudices; videtis ut omnis despiciat, ut
hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. Quae
vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis
imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non
placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa
nobilitatis existimet
|