Sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui
infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut
componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat
qui non videret humilitatem cum dignitate de amplitudine contendere? quo in
certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi
dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique
honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia
deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L.
Sullae gesta esse intellego.
Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo
reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis
exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco pugnatum esse
arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et
idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur
et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non
licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto beIlo non recreatus
neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.
Verum longe
aliter est; nil horum est, iudices. Non
modo non Iaedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam
ornabitur.
|