Etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum
tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant.
Ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat:
Vellem quidem liceret; hoc dixissem. Dicas licet. Hoc fecissem. Facias licet; nemo
prohibet. Hoc decrevissem. Decerne, modo
recte; omnes approbabunt. Hoc iudicassem. Laudabunt omnes, si recte et ordine
iudicaris.
Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat; qui postea quam
magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque
est restituta. Quam si retinere volunt ei qui reciperarunt in perpetuum
poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos
sumptus aut facient aut approbabunt nolo in eos gravius quicquam ne ominis
quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni
et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta
sua concedant necesse est.
Quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac
libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant,
si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe
miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi
dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea
versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad
fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate
sincerum sanctumque restat.
Hicne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne etiam potens esse volt?
O rem miseram atque acerbam! Neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne
quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid
ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
|