An, quod
diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? Mihi crede, si pro patris huius
hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere
defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae
proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes
vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre
adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.
Quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem
M. Messala, ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris
haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est
aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac
debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia
perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum
permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in
armis fuit; haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui hoc
facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui
iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio
mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res
publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.
|