Primum a Chrysogono peto, ut pecunia
fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis,
iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in
causa Sex. Rosci periculum, quod in omnis intenditur, propulsetis.
Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima
res reperietur, quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine
secuti, postremo si praeter eam praedam, quam dixi, quicquam aliud causae
inveneritis, non recusamus, quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. Sin
aliud agitur nihil nisi, ut eis ne quid desit, quibus satis nihil est, si hoc
solum hoc tempore pugnatur, ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio
Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc
indignissimum est vos idoneos habitos, per quorum sententias iusque iurandum id
adsequantur, quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? Qui ex civitate
in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter
severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo
ut supplicia vitent, quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere
debent, verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?
|