His de rebus tantis tamque atrocibus neque
satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere
vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, gravitati aetas,
libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor, quem mihi natura pudorque meus
attribuit, et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula. Quapropter
vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea
audiatis.
Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse
intellego. Hoc onus si vos aliqua ex
parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a vobis,
id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi, quoad
potero perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam
id, quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut
propter infirmitatem animi deponere.
Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso, ut, qualem te iam antea populo Romano
praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei
publicae hoc tempore impertias.
|