Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc
iudicium, vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas, ut
acria ac severa iudicia fiant, intellegis. Longo intervallo iudicium inter
sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque
factae sunt; omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis
cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram.
Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc
tempore utimur qui causam dicimus. Petimus abs te, M. Fanni, a vobisque,
iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus
audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa, qui vester animus
sit, ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam, ut
non modo clam, verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes
vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi, ut id fieri liceat? Accusant ei
qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is, cui praeter calamitatem
nihil reliquerunt; accusant ei, quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit,
causam dicit is, cui non modo luctum mors patris attulit, verum etiam
egestatem; accusant ei, qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit
is, qui etiam adhoc ipsum iudicium cum praesidio venit, ne hic ibidem ante
oculos vestros trucidetur; denique accusant ei, quos populus poscit, causam
dicit is, qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.
Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea, quae facta sunt indigniora
esse, quam haec sunt, quae dicimus, ab initio res, quem ad modum gesta sit,
vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et
illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
|