Quod Amerinis usque
eo visum est indignum, ut urbe tota fletus gemitusque fieret. Etenim multa
simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci,
crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio
praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum
emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat, qui non audere omnia mallet quam videre in
Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T.
Roscium.
Itaque decurionum decretum statim fit, ut decem primi proficiscantur ad L.
Sullam doceantque eum, qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum
scelere et iniuriis, orent, ut et illius mortui famam et fili innocentis
fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. [Decretum
decurionum.] Legati in castra veniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante
dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. Nam statim
Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat, qui peterent, ne
ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum, quae vellent, esse facturum
pollicerentur.
Usque adeo
autem ille pertimuerat, ut mori mallet, quam de his rebus Sullam doceri.
Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese
nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque
id ita futurum T. Roscius Capito, qui in decem legatis erat, appromitteret,
crediderunt; Ameriam re inorata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac
procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque
deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex.
Rosci parare neque sese arbitrari posse
diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
|