Hominem longe
audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis
constat, nisi inter eos, qui ipsi quoque insaniunt, insanissimum. Is cum curasset,
in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque
ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est, ut multa
dicantur, neque plura tamen dici possunt, quam populus Romanus memoria retinet,
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo
quaereretur, quid tandem accusaturus esset eum, quem pro dignitate ne laudare
quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus,
respondisse: "Quod non totum telum corpore recepisset." Quo populus
Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit, ut
omnis occisus perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionem
volebat, ipse ab eis interemptus est.
Estne hoc illi dicto atque facto
Fimbriano simillimum? Accusatis Sex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus
vestris, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est,
magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non est ferendum. Nam per
deos immortalis! Quid est in hac causa, quod defensionis indigeat? Qui locus
ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? Totam
causam, iudices, explicemus atque ante oculos eitam consideremus; ita
facillime, quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat
et quid vos sequi conveniat, intellegetis.
|