Patrem occidit
Sex. Roscius. Qui homo? Adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam
inductus? Annos natus maior quadraginta.
Vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab
accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et aeris
alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De
luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere
interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates
porro quae possunt esse in eo, qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper
habitarit et in agro colendo vixerit? Quae vita maxime disiuncta a cupiditate
et cum officio coniuncta est.
Quae res
igitur tantum istum furorem Sex. Roscio
obiecit? Patri inquit non placebat. Patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam
quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est,
mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri
simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et
necessariis.
Rursus igitur eodem revertamur et
quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico filio, qua re is patri
displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine
causa quem procrearat? At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud iam
perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit,
neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.
|