Nescio inquit
quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego qui antea, cum duos filios
haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in
praedia rustica relegarat. Quod Erucio
accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa
optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res
tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
Quid ais, Eruci? tot praedia tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo
relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid? hoc patres
familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis
rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime
servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?
An
amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut
commodis omnibus careret? Quid? si
constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo
frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque
amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re
ipsa atque a veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum
reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris
causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
Neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo
tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque
consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.
|