At enim, cum duos filios haberet, alterum a
se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam
partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
Si tibi fortuna non dedit, ut patre certo nascerere, ex quo intellegere posses,
qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit, ut humanitatis non
parum haberes; eo accessit studium doctrinae, ut ne a litteris quidem alienus
esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille
Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum,
Chaerestratum? nam, ut opinor, hoc nomine est alterum in urbe secum honoris
causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
Quid
ad istas ineptias abis? inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos
nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos
liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. Verum homines
notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari,
et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem
nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti
nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores
in alienis personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus.
Age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in
ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias
maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex.
Roscio vitio et culpae dedisse.
|