Ac non modo hoc patrum voluntate liberi
faciunt sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque
vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet,
vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et
honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.
Quid
censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio
et qua intellegentia esse in rusticis rebus? Ut ex his propinquis eius,
hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior
es quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic
nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat
licebit. Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo,
iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferri non
potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et
multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum
miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini
fuerit.
|