Ne tu, Eruci,
accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro
arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium
putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt
hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. At hercule maiores nostri
longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex
minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam nobis reliquerunt.
Suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus
et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi
Romani nomen auxerunt.
Neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc
quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri
clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere
debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque
consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum
ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius
aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod
hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud? Immo vero inquit est; nam istum
exheredare in animo habebat. Audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat;
nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: Convivia cum
patre non inibat. Quippe, qui ne in
oppidum quidem nisi perraro veniret. Domum suam istum non fere quisquam
vocabat. Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.
|