Quid mihi ad defendendum dedisti, bone
accusator? quid hisce autem ad suspicandum? Ne exheredaretur, veritus est. Audio, sed qua de causa vereri debuerit, nemo dicit.
Habebat pater in animo. Planum fac. Nihil est; non quicum deliberaverit, quem
certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. Cum hoc modo
accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: Ego quid acceperim scio, quid dicam
nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum
futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere
auderet hoc tempore? Haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me
hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.
Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in
accusando considerare. Credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis
sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum
quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit
neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem
veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret,
credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro
summa solitudine abuteretur.
|