Videtisne quos nobis poetae tradiderunt
patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum
immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent
Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse
potuerunt? Sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam
possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta
est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor
atque amentia consequatur.
Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui
aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis
ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus
agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi
terrent; hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque
parentium poenas a consceleratissimis filiis repetant.
Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur,
credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita
inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta
audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc
oportet odium parentis, animadversionis paternae metus, amici improbi, servi
conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam,
respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus,
tam immane, tam acerbum credituri sunt.
Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si
convincitur, vindicandum.
|