Itaque cum multis ex rebus intellegi potest
maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio
sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare
supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud
ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.
Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur;
eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus
hodie quoque utuntur scripserit.
Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem
necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur,
cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere
quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius! qui cum
intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia,
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere
in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur.
Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
|