O singularem sapientiam, iudices! Nonne
videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente
caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus
esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt
feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in
mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique
nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.
Etenim quid
tam est commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus
eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam
adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum,
probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici
protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio
Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
Utrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod
sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur
qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.
|