Esto, causam proferre non potes. Tametsi
statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non
concederem in hac concedam fretus huius innocentia. Non quaero abs te qua re
patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, C.
Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel
interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.
Quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis,
Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Servosne an liberos? Si liberos, quos homines? indidemne Ameria an hosce ex
urbe sicarios? Si Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur? si Roma, unde eos
noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit?
ubi eos convenit? qui conlocutus est? quo modo persuasit? Pretium dedit; cui
dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput
malefici perveniri solet? Et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum
vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum
homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
Qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam
poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque
vita istius modi maleficia gigni non solere. Ut non omnem frugem neque arborem
in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. In
urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia
erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur; vita autem haec
rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra
est.
|