Verum haec missa facio; illud quaero, is homo
qui, ut tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum
facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa,
iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta
erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino
esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessivit aliquem. Quem
aut quando? Nuntium misit. Quem aut adquem? Pretio, gratia, spe, promissis
induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de
parricidio dicitur.
Reliquum est ut per servos id admiserit. O,
di immortales, rem miseram et calamitosam! Quid? In tali crimine quod innocenti
saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere
non licet? Vos
qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani
administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello, P.
Scipio, te, M. Metelle; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos
servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium recusare?
Quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in
honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque
obsecrat.
Quid
facitis? cur recusatis? Dubitate etiam
nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter
illius mortem in egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de
morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona
possident, in caede atque ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt
misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri
potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus
erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo
postea, ad hunc Iocum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum
me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
|