Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Roscio Amerino

IntraText CT - Text

  • XXXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXI

In hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? Quid ergo horum negari potest? Tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceat quo magis occultatur.
Avaritiam praefers qui societatem coleris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.
Restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum mimicus potius an fillus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License