Haec tu, Eruci,
tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres? quo te modo iactares!
tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius
modi materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego non possum; non
enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem
posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege
adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad
Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus.
"Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?"
Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam
aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non
modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter
ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis
accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. Nihil enim mali est
canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.
Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba
molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat,
erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei
publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus
miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut
testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus
erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut
coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea
quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum
ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
|