Video igitur
causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae facultas suscipiendi
malefici fuerit. Ubi occisus est Sex. Roscius? Romae. Quid? tu, T. Rosci, ubi
tunc eras? Romae. Verum quid ad rem? et alii multi. Quasi nunc id agatur quis
ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus
utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae
fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit.
Age nunc ceteras quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum,
id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitudo quae erat? Opinor, aut eorum qui in
bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent.
Si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia
dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere
in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies;
et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita
facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur.
Dices: Quid postea, si Romae adsiduus fui? Respondebo: At ego omnino non fui.
Fateor me sectorem esse, verum et alii multi. At ego, ut tute arguis, agricola
et rusticus. Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. At
ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi
crimine. Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi
facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te
ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim
commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus
est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
|