Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput ICredo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod,
cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum
surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his,
qui sedeant, comparandus. Omnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam
novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter
iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium
sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum vitant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |