Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXVIAlter ex ipsa caede volucrem nuntium Armeriam
ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se
scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium
oculos poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex.
Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit
credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum
est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |