Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XLVidete iam porro cetera, iudices, ut
intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In
rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de
quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse
qui cum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius
fidem laeditur cui se commiserit? Atque ea sunt animadvertenda peccata maxime
quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa
apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si
metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores eum qui socium fefellisset
in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |