Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XLIEtenim, quoniam fidem magistri cognostis,
cognoscite nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos
esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: Eine qui
postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo
postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur? Postulabant homines nobilissimi
atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt
talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non
aequum putaret. Postulabant autem pro
homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari
cuperet, dum de patris morte quaereretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |