Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XLIIIVenio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni
sub quo nomine tota societas latuit; de quo, iudices, neque quo modo dicam
neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem
relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil
attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. Tametsi ita se res habet ut
mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim
causa nova profecto et singularis est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |