Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XLIVIn quem
hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab
initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia
Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium fuisse
fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a
legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud
suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices,
licitum erit, aperietur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |