Caput
XLV
Ego haec a
Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero,
primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque
proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos
lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in
lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint: Quae omnia si, quem ad modum
solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre,
nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos
partim improbante, partim imprudente L. Sulla commisisse.
Placet
igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? Non placet, iudices, sed necesse
est. Etenim si Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra
mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus
aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit,
fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et
magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur qua fruimur
spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid
miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum
gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret,
aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi
non possit, si id mens humana adepta non sit.
Verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime
fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum
esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen
deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius . . .
In vico Pallacinae]Locus ubi cenaverat Roscius. Maxime metuit] Sullam scilicet.
Derivat tamen et ait se] id est suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim
dicebat Cbrysogonus: Non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci ideo eius
praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli. Manu praedia praediis] Praediis, occasione, quem ad
modum dicimus: fac ad manum illum codicem. Hic ego audire istos cupio] In hoc
capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enumeret singula deliciarum
genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis
ipsum habere. 1
|