Caput
XLIX
Idcircone
exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem
suam liberti servolique nobilium bona fortunas vitasque nostras vexare possent?
Si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum
illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae
populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam
orationem gratissimam esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi
putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit;
causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille
improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat
laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.
Verum haec
omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus
et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius
horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur.
Putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per
Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et
crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
Si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis
dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in
suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia
concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque e
digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea
quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in
egestate degere.
|