Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput LPraedia mea tu possides, ego aliena
misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est. Mea
domus tibi patet, mihi clausa est; fero. Familia mea maxima tu uteris, ego
servum habeo nullum; patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid
insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis
commodis officio? quid tibi obsto? Si spoliorum causa vis hominem occidere,
spoliasti; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae
cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? si metus, ab eone
aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non
posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius
filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu
metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |