Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput LIIVerum si a Chrysogono, iudices, non
impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non
potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque
hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam
pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium,
iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra
pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, salvi etiam nunc esse
possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros
quoque animos id quod fieri profecto non potest duriores acerbioresque reddit,
actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta
immanitate versari. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |