Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput LIIIQuod si id vos suscipitis et eam ad rem
operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum
liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne nova et
multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur. Illam priorem
quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit,
ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum
videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum
incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte,
per deos immortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis! |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |