Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput IIHis de causis ego huic causae patronus
exstiti, non electus unus, qui maximo ingenio, sed relictus ex omnibus, qui
minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex.
Roscius, verum uti ne omnino desertus esset. Forsitan quaeratis, qui iste
terror sit et quae tanta formido, quae tot ac talis viros impediat, quo minus
pro capite et fortunis alterius, quem ad modum consuerunt, causam velint
dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est propterea, quod consulto ab
accusatoribus eius rei, quae conflavit hoc iudicium, mentio facta non est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |