Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput VISex. Roscius, pater huiusce, municeps
Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi, verum
etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens
hominum nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non
modo hospitium, verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est,
familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. Itaque ex suis omnibus commodis
hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum
possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |