Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput VIINam cum
hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius
adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque
rusticae dedisset, iste autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas
Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. Spero ex hoc ipso non esse obscurum, ad
quem suspicio malefici pertineat; verum id, quod adhuc est suspiciosum, nisi
perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |