Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput VIIICum nulla
iam proscriptionis mentio fieret, cum etiam, qui antea metuerant, redirent ac
iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex.
Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia
vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas
omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit,
impetum facit. Haec omnia, iudices,
imprudente L. Sulla facta esse certo scio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |