Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XQuod hic simul atque sensit, de amicorum
cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem,
Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat
plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. Ea Sex.
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum
tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus
opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est, ut hic potius vivus
in reos quam occisus in proscriptos referretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |