Caput XX
Accusatores multos esse in civitate utile
est, ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile, ut ne plane
inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest
a culpa, suspicione tamen non caret; tametsi miserum est, tamen ei, qui hunc
accuset, possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat, quod possit
criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non
videatur.
Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si
accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non
potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere.
Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio, ut
significent si fures venerint. At fures internoscere non possunt, significant
tamen, si qui noctu in Capitolium venerint et quia id est suspiciosum, tametsi
bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant, quae est cautior. Quod si
luce quoque canes latrent, cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis
crura suffringantur, quod acres sint etiam tum, cum suspicio nulla sit.
Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt, qui tantum modo
clamant, nocere non possunt, alii canes, qui et latrare et mordere possunt.
Cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere,
qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum cum
verisimile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi
potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere
possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis,
crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam
cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad
caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.
|