Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIIINon ita multis ante annis aiunt T. Caelium
quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem
conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane
iugulatum.Cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio
pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se
dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse
suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave
committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui
et sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo in quem ea suspicio
conveniret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |